OSSA

OSSA
I.
OSSA
Italiae fluv. in Tusciâ, Ptolemaeo. Fiore hodie dicitur.
Baudrando nunc Albegna, in territorio Senensi, et 4. milliar. ab Orbetello in Boream, Telamonem versus, in mare Tyrrhenum se exonerat.
II.
OSSA
Sophiano Monte Cassovo, Pineto Olira, mons excelsus Thessaliae, Centaurorum stabulum, quem Seneca l. 6. Natur. Quaestion. c. 25. dicit Olympo quondam fuisse coniunctum; Herculis autem operâ abscissum, ab eâ parte ubi per Tempe fluit Peneus fluvius. In hoc esse fertur tanta pinorum copia, ut inflexione, atque reflexione ramorum tonitrua referantur. Quod Lucan. l. 1. v. 389. tetigit:
Quantus piniferae Boreas cum Thracius Ossae
Rupibus incubuit, curvatô robore pressae
Fit sonus, aut rursum redeuntis ad athera syloae.
Virg. Georg. l. 1. c. 282. ubi de coeo et Typhoeo:
Ter sunt conati imponere Pelio Ossam,
Scilicet atque Ossae frondosum involvere Olympum.
De quorum montium substructione Graeci et Latini frequentissime agunt, Homer. Odyss. 11. v. 314.
Ο᾿ςςαν ὑπ᾿ Οὐλύμπῳ μέμασαν θέμεν, αὐτὰρ ἐπ᾿ Ο ςςῃ
Πήλιον εἰνοσίφυλλον, ἵν᾿ οὐρανὸς ἄμβατος εἴη.
Antipater Sidonius,
——— Οὐκ Ο῎ςςῃ Πήλιον ἀνθέμενος.
Ovid. Fast. l. 1. v. 307.
Sic petitur caelum, non ut ferat Ossan Olympus,
Summaque Peliacus sulera tangat apex.
Horat. l. 3. Od. 4. v. 51. sine mentione Ossae:
Fratresque tendentes opaco
Pelion imposuisse Olympo.
Seneca in Hercul. Fur. Actu 4. v. 971.
Videat sub Ossâ Pelion Chtron suum:
In caelum Olympus tertiô positus gradis
Perveniet, aut mittetur. ———
Et in Agamemnone, Actu 2. v. 338.
——— Stetit impositâ
Pelion Ossa; pinifer ambos.
Pressis Olympus. ———
Ovidius Met. l. 1. v. 154.
Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum
Fulmine, et excussit subiectum Pelion Ossae.
Sidon. Apoll. ad Magnum Felicem plures coniurgit:
Nec Phlegrae legis ampliata rura,
Missi dum volitant per astra montes,
Pindus, Pelion, Ossa, Olympus, Othrys.
Lloyd. Item mons Peloponnesi, Strab. Item urbs Macedoniae, Ptol.
III.
OSSA
postquam defunctorum cadavera in rogo essent combusta, olim legi et cineribus asservari consuevêre. Itaque aderat in Graecorum funeribus Κήρυξ seu Praeco, qui, ne quis ea involaret, cavebat: propinqui dein defuncti, reliquô corporis flammis consumptô, ignem vinô ibant exstinctum, Manibusque vocatis ossa (cinere detersô, quem similiter asservabant) lavantes aquâ, quae in χύτραις, quas feminae huic operi destinatae Ε᾿γχυτρίςτριαι afferre solebant, servabatur, ea manibus legebant, lecta vinô perfundebant et lacte; mox ventô siccanda exponebant, siccata dein aromatibus et odoribus miscentes, vel etiam unguentis ac lardô inunguentes, puro involvebant linteo, eaquereponebant in loculo, quem modo θήκην modo πύελον, modo σορὸν dixere. Homer. Il. ψ. v. 91.
Ω῾ς δὲ καὶ ὄςτεα νῶιν ὁμῆ σορὸς ἀμφικαλύπτοι.
Ex auro fuisse, Moschus videtur innuere, cum κρωσσοῦ χρυσείου: ex lapide, Plut. cum σοροῦ λιθίνου, in Numa, meminit: sed communiter ex cedio constitisse videtur, quod lignum difficulter putrescit et proin νεκρῶν, ζωὴ vocatur. Unde et apud Euripidem Alc. v. 365. Admetus eôdem tumulô cum uxore recondi desiderans, inquit,
Ε᾿ν ταῖσιν αὐταῖς γὰρ μ᾿ ἐπισκήψω κέδροις
Σοίτε δὲ θεῖναι πλευράς.
Quemadmodem de S. Augustino idem legimus, matris Ossibus sua iungi cupiente. Quo respiciens Ovid. Met. l. 4. v. 156.
—— Quos certus amor, quos hora novissima iunxit,
Componi tumulo non invideatis eôdem.
Et Athenienses quidem raro plurium hominum Ossa eodem in loculo reponebant, Megarenses vero quaternorum saepe, ut ait Pausan. Dicebantur vero Ossa sic recondita λείψανα sive Reliquiae, quibus lacrimae superinfundebantur quaeque ideo sollicite tumulo inferebantur, ne hostibus ludibrio essent, teste Euripide in Oreste. Similiter apud romanos, ubi ustulatum cadaver erat, rogus Bustum dicebatur, cineresque et Ossa cadô sive urnâ colligebantur, Amicis et Cognatis et aliis circumstantibus, qui a Sacerdote ter aquâ aspergebantur sicque expiabantur sive lustrabantur. Quibus perfect is Praefica novissimum verbum illud altâ voce pronuntiabat, Ilicet: mox, qui comitati funus erant, domum abituri, extremum vale altâ voce pronuntiabant, hôc modô; Vale, vale, vale, nos te ordine, quô Natura permiserit, sequemur. Tum cineres et ossa sepulchro inferebantur, ante quod Ara constituta erat, quam Acerram Festus appellatam scribit, in qua odores incendebantur. Quos ritus eleganter Virg. expressit l. 6. v. 228. in funere Messeni, ubi inter alia ait,
Relliquias vino et bibulam lavêre favillam,
Ossaque lecta cado texit Chorineus aheno.
Apud utrosque, cum quis peregre diem suum obiisset, Ossa eius cineresque non sine floribus sertisque, in urna, magna cum pompa domum deferebantur. Quod ut fieret, multi etiam testamentô cavebant, ut ex Inscriptionibus patet. Mulieres autem ossa sinu legebant, uti docet Heraldus Adversar. l. 1. etc. Unde Ovid. l. 3. El. 3. Trist. v. 65.
Ossa tamen facito parva referantur in urna,
Sic ego non etiam mortuus exul ero.
Ubi, cum ad compita perventum, solebant propinqui Compitalia obire tandem, modô quô dictum, post Manes magnâ ter voce vocatos, in tumulis Maiorum recondebantur. Franc. Rossaeus Archaeol. Att. l. 5. c. 29. Iohann. Rosin. Antiqq. l. 5. c. 39. etc. Nec ea inconsultô sacrorum Pontifice, alio transferre licebat, Thomas Dempster. In Rosin. l. 3. c. 33. Imo et sacra fuisse habita et accensis luminibus culta, passim legimus: Quandoquidem apud omnes propemodum nationes Veteres opinati sunt, per Mortem hominet transire in Deos Manes, hinc mortuorum ossa, quin et sepulchra, tamquam sacras res, habebant ac venerabantur, fortu. Licetus de Lucernis l. 6. c. 86. ubi vocem Licincos in quodam lucerna explicat. Lumen illustrans conditorium indicat nobilitatem cultorum ossium sacrorum. Ab hoc itaque Ossa legendi ritu Ossilegium nomen habuit. Ossuariae vero dicebantur urnae maiores, in quibus urnae plures adeoque totius alicuius familiae reliquiae asservabantur, Ioh. Laurentius ICtus Notis in Phoedrum l. 3. fab. 10. v. 4.
Et cedo invidiae, dummodo absolvar cinis:
Ubi multa egregia in hanc rem. Quanto atrocior Barbarorum quorundam consuetudo fuit, quibus capitis humani Ossa pro poculis erant: quod in more fuisse Scythis antiquis, tradit Strabo l. 7. et Herodot. l. 4. Hungaris Anton. Bonfinius Rer. Hungar. Dec. 1. l. 1. p. 20. Scordiscis, Amm. Marcellin. l. 20. Avaribus, Hunnis, Gepidisque Paul. Varnefridus de Gestis Longob. l. 1. c. 27. ubi Albonium ex Cunimundi devicti hostis capits
poculum sibi concinnâsse filiaeque eius Rosimundae propinâsse, scribit: quibussdam ad Septentrionem colentibus populis Plin. l. 7. c. 2. Essedonibus Iul. Solinus c. 19. priscis tandem Gallis seu Celtis, Silius Ital. l. 13. v. 482.
At Celtae vacui capitis circumdare gaudent
Ossa nefas! auro et mensis ea pocula servant.
Vide iterum Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. l. 5. c. 30. Sed et spargebantur nonnumquam ossa seu reliquiae exosorum hominum. Ovid. in Ibin. v. 303.
Nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant,
Sparsa per Ambracias quae iacuêre vias:
more vetustissimê, cuius et in Sacris mentio, 2. Regum c. 23. v. 14. et 15. ubi Iosias Rex idoleia profanaturus, mortuorum ossa in illas aedes intulisse, legitur etc. Mediô aevô in Ecclesia Ossa martyrum consociandi ossibus defunctorum consuetudo invaluit, indigitata Ambrosio Serm. 9. de Sanctis, qua de quid sentiendum, Vide Io. Forbesium Instructionum Historico-Theologic. l. 7. c. 5. §. 15. uti de Veterum more cineres et ossa carorum miscendi, plura apud Casaubon. ad Sueton. Ut et alta quaedam paucis aspergam. Animalium ossa, quasi pro vitanda eorum peste, allcubi suspendere, vetitum est in Concilio Londoniensi A. C. 1075. et in Decretis Lanfranci Cantuariensis Archiepiscopi in Monastico Anglic. Tom. 3. p. 307. apud Car. du Fresne Glossar. Nec omittendum, stylô osseô in ceratis tabulis olim Veteres scriptitâsse; unde Titinnius vetus Comicus; apud Sospipatrum l. 1. Velim ego osse arare campum cereum. Sed hac de re vide supra, voce Graphium, et infra, ubi de Veter. Stylo; ut et de Ossium Dea, voce Ossilago, de vocibus Ossilegium et Ossuarium infra, voce Urna, et de divinatione ex Ossibus supra, voce Divinatio; et de duritie ossium Hippopotami su ô locô, et de Ossium pro signo usu, voce Lebes, pro libris voce Testa.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • OSSA — es una marca catalana de motocicletas. La empresa hizo público a comienzos de 2010 la vuelta a la producción 25 años después de su cierre. Historia El nombre responde al acrónimo de Orpheo Sincronic Sociedad Anónima, que era el nombre de una… …   Wikipedia Español

  • Ossa — may refer to: Lake Ossa, Littoral Province, Cameroon Mount Ossa (Greece), also known as Kissavos Mount Ossa (Tasmania) Tasmania, Australia Mount Ossa National Park Queensland, Australia Organizational Systems Security Analyst (OSSA) OSSA… …   Wikipedia

  • Ossa — bezeichnet: bei Homer die Personifikation von Ruhm und Gerücht, siehe Fama einen ehemaligen spanischen Motorradhersteller, siehe Orpheo Sincronia SA eine Stadt in Russland, siehe Ossa (Perm) einen Fluss in Polen, siehe Osa (Fluss) einen Fluss in… …   Deutsch Wikipedia

  • Ossa — puede hacer referencia a: José Santos Ossa Descubridor del Salitre en el Salar del Carmen 1866; el municipio albaceteño de Ossa de Montiel; la marca española de motocicletas OSSA; el Parque Nacional Monte Ossa en Queensland, Australia; la daimon… …   Wikipedia Español

  • OSSA — as an acronym may refer to Officer of the Order of the Star of South Africa Ontario Service Safety Alliance (Toronto, Ontario, Canada) Office of Space Science and Applications (NASA) Office of the Special Adviser on Africa (United Nations) See… …   Wikipedia

  • Ossa [1] — Ossa (gr.), Personification des Gerüchts, Botin des Zeus; hatte in Athen einen Altar …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ossa [2] — Ossa, 1) Gebirgszug im östlichen Thessalien, am rechten Ufer des Peneos, dem Olympos gegenüber, von welchem es durch das Tempethal getrennt wurde. Es galt für die Heimath der Kentauren u. heißt noch jetzt O. od. Kissawo, im türkischen Ejalet… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ossa [3] — Ossa, Mehrzahl von Os, Knochen, s. Os …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ossa [1] — Ossa (lat., Plural von os), Knochen, Gebeine; s. Os …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Ossa [2] — Ossa, 1) Gebirge in der thessal. Landschaft Magnesia, vom Olympos im NW. durch das Tal Tempe getrennt, im SO. mit dem Pelion zusammenhängend, 1953 m hoch. Der O., jetzt Kissavos genannt, einst für den Sitz der Kentauren und Giganten gehalten, ist …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Ossa [3] — Ossa, rechtsseitiger Nebenfluß der Weichsel im preuß. Regbez. Marienwerder, entspringt in den Waldungen westlich vom Geserichsee und mündet nach 120 km langem Lauf 8 km unterhalb Graudenz …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”